monumenta.ch > Plinius > sectio 204 > sectio 8 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 82, 8
Et tanquam indicans causam quare sint inimici populo Dei, adiungit et dicit: Etenim Assur venit cum illis. Assur autem pro ipso diabolo figurate intelligi solet, qui operatur in filiis diffidentiae , tanquam in vasis suis, ut oppugnent populum Dei. Facti sunt, inquit, in adiutorium filiis Lot: quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, facti sunt in adiutorium filiis Lot, qui interpretatur Declinans. Angeli autem apostatici bene intelliguntur tanquam filii declinationis; a veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi sunt de quibus dicit Apostolus: 'Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus' . Quapropter istos invisibiles inimicos adiuvant homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.